This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
46.
tessera per castra ab Livio consule data
erat, ut tribunus tribunum, centurio centurionem, eques
equitem, pedes peditem acciperet:
[2]
neque enim dilatari
castra opus esse, ne hostis adventum alterius consulis
sentiret; et coartatio plurium in angusto tendentium
facilior futura erat, quod Claudianus exercitus nihil
ferme praeter arma secum in expeditionem tulerat.
ceterum in ipso itinere auctum voluntariis agmen erat,
[3]
offerentibus ultro sese et veteribus militibus perfunctis iam militia et iuvenibus, quos certatim nomina
dantes, si quorum corporis species roburque virium
aptum militiae videbatur, conscripserat.
[4]
ad Senam castra
alteriue consulis erant, et quingentos ferme inde passus
Hasdrubal aberat. itaque cum iam adpropinquaret,
tectus montibus substitit Nero, ne ante noctem castra
ingrederetur.
[5]
silentio ingressi, ab sui quisque ordinis
hominibus in tentoria abducti, cum summa omnium
laetitia hospitaliter excipiuntur. postero die consilium
habitum, cui et L. Porcius Licinus praetor adfuit.
[6]
castra iuncta consulum castris habebat et ante adventum eorum per loca alta ducendo exercitum, cum
modo insideret angustos saltus, ut transitum clauderet,
modo ab latere aut ab tergo carperet agmen, ludificatus hostem omnibus artibus belli fuerat; is tum
in consilio aderat.
[7]
multorum eo inclinabant sententiae,
ut, dum fessum via ac vigiliis reficeret militem Nero,
simul et ad noscendum hostem paucos sibi sumeret
dies, tempus pugnae differretur;
[8]
Nero non suadere
modo, sed summa ope orare institit, ne consilium
suum, quod tutum celeritas fecisset, temerarium morando facerent:
[9]
errore, qui non diuturnus futurus esset,
velut torpentem Hannibalem nec castra sua sine duce
relicta adgredi nec ad sequendum se iter intendisse.
antequam se moveat, deleri exercitum Hasdrubalis
posse redirique in Apuliam.
[10]
qui prolatando spatium
[p. 415]
hosti det, eum et illa castra prodere Hannibali et
aperire in Galliam iter, ut per otium, ubi velit, Hasdrubali coniungatur.
[11]
extemplo signum dandum et exeundum in aciem abutendumque errore hostium absentium praesentiumque, dum neque illi sciant cum
paucioribus nec hi cum pluribus et validioribus rem
esse.
[12]
consilio dimisso signum pugnae proponitur, confestimque in aciem procedunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

