This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
41.
Hannibal undique contracto exercitu, quem
in hibernis aut in praesidiis agri Bruttii habuerat, in
Lucanos ad Grumentum venit spe recipiendi oppida,
quae per metum ad Romanos defecissent.
[2]
eodem a
Venusia consul Romanus exploratis itineribus contendit, et mille fere et quingentos passus castra ab hoste
locat.
[3]
Grumenti moenibus prope iniunctum videbatur
Poenorum vallum;
[4]
quingenti passus intererant. castra
Punica ac Romana interiacebat campus; colles imminebant nudi sinistro lateri Carthaginiensium, dextro
Romanorum, neutris suspecti, quod nihil silvae neque
ad insidias latebrarum habebant.
[5]
in medio campo ab
stationibus procursantes certamina haud satis digna
dictu serebant. id modo Romanum quaerere apparebat, ne abire hostem pateretur: Hannibal inde evadere
cupiens totis viribus in aciem descendebat.
[6]
tum consul ingenio hostis usus, quo minus in tam apertis
collibus timeri insidiae poterant, quinque cohortes additis
[p. 409]
quinque manipulis nocte iugum superare et in
aversis vallibus considere iubet.
[7]
tempus exsurgendi ex
insidiis et adgrediendi hostem Ti. Claudium Asellum
tribunum militum et P. Claudium praefectum socium
edocet, quos cum iis mittebat.
[8]
ipse luce prima copias
omnes peditum equitumque in aciem eduxit. paulo
post et ab Hannibale signum pugnae propositum est,
clamorque in castris ad arma discurrentium est sublatus. inde eques pedesque certatim portis ruere ac
palati per campum properare ad hostes.
[9]
quos ubi i
effusos consul videt, tribuno militum tertiae legionis
C. Aurunculeio imperat, ut equites legionis quanto
maximo impetu possit in hostem emittat:
[10]
ita pecorum
modo incompositos toto passim campo se fudisse, ut
sterni obterique, priusquam instruantur, possint.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

