This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
15.
speculatores, qui prosequerentur agmen, missi postero die
rettulerunt Bruttios Hannibalem petere.
isdem ferme diebus
[2]
et ad Q. Fulvium consulem
Hirpini et Lucani et Uolceientes traditis praesidiis Hannibalis, quae in urbibus habebant, dediderunt sese,
clementerque a consule cum verborum tantum castigatione ob errorem praeteritum accepti.
[3]
et Bruttiis
similis spes veniae facta est, cum ab iis Vibius et
Paccius fratres, longe nobilissimi gentis eius, eandem,
quae data Lucanis erat, condicionem deditionis petentes
venissent.
[4]
Q. Fabius consul oppidum in Sallentinis
Manduriam vi cepit. ibi ad tria milia hominum capta
et ceterae praedae aliquantum.
[5]
inde Tarentum profectus in ipsis faucibus portus posuit castra. naves,
quas Laevinus tutandis commeatibus habuerat, partim machinationibus onerat apparatuque moenium
oppugnandorum, partim tormentis et saxis omnique
[p. 376]
missilium telorum genere instruit, onerarias quoque.
[6]
non eas solum quae remis agerentur, ut alii machinas
scalasque ad muros ferrent, alii procul ex navibus
vulnerarent moenium propugnatores.
[7]
hae naves ut ab
aperto mari urbem adgrederentur, instructae parataeque sunt. et erat liberum mare classe Punica, cum
Philippus oppugnare Aetolos pararet, Corcyram tramissa.
[8]
in Bruttiis interim Cauloniae oppugnatores sub
adventum Hannibalis, ne opprimerentur, in tumulum
a praesenti impetu tutum, ad cetera inopem, concessere.
[9]
Fabium Tarentum obsidentem leve dictu momentum ad rem ingentem potiundam adiuvit. praesidium
Bruttiorum datum ab Hannibale Tarentini habebant.
eius praesidii praefectus deperibat amore mulierculae
cuius frater in exercitu Fabii consulis erat.
[10]
is certior
litteris sororis factus de nova consuetudine advenae
locupletis atque inter popularis tam honorati, spem
nactus per sororem quolibet inpelli amantem posse,
quid speraret ad consulem detulit.
[11]
quae cum haud
vana cogitatio visa esset, pro perfuga iussus Tarentum
transire, ac per sororem praefecto conciliatus, primo
occulte temptando animum, dein satis explorata levitate blanditiis muliebribus perpulit eum ad proditionem
custodiae loci, cui praepositus erat.
[12]
ubi et ratio agendae rei et tempus convenit, miles nocte per intervalla
stationum clam ex urbe emissus ea, quae acta erant,
quaeque ut agerentur convenerat, ad consulem refert.
[13]
Fabius vigilia prima dato signo iis qui in arce erant,
quique custodiam portus habebant, ipse circumito portu
ab regione urbis in orientem versa occultus consedit.
canere inde tubae simul ab arce simul a portu
[14]
et ab
navibus, quae ab aperto mari adpulsae erant, clamorque undique cum ingenti tumultu, unde minimum
periculi erat, de industria ortus. consul interim silentio
continebat suos.
[15]
igitur Democrates, qui praefectus
antea classis fuerat, forte illo loco praepositus,
[p. 377]
postquam quieta omnia circa se vidit, alias partes eo tumultu personare, ut captae urbis interdum excitaretur
clamor,
[16]
veritus, ne inter cunctationem suam consul
aliquam vim faceret ac signa inferret, praesidium ad
arcem, unde maxime terribilis accidebat sonus, traducit.
[17]
Fabius cum et ex temporis spatio et ex silentio
ipso, quod, ubi paulo ante strepebant excitantes vocantesque ad arma, inde nulla accidebat vox, deductas
custodias sensisset, ferri scalas ad eam partem muri,
qua Bruttiorum cohortem praesidium agitare proditionis conciliator nuntiaverat, iubet.
[18]
ea primum captus
est murus adiuvantibus recipientibusque Bruttiis, et
transcensum in urbem est; inde et proxuma refracta
porta, ut frequenti agmine signa inferrentur.
[19]
tum clamore sublato sub ortum ferme lucis nullo obvio armato
in forum perveniunt, omnesque undique, qui ad arcem
portumque pugnabant, in se converterunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

