AUSONIUS TETRADIO sal.
O qui vetustos uberi facundia
sales opimas, Tetradi,
cavesque, ne sit tristis et dulci carens
amara concinnatio;
5qui felle carmen atque melle temperans
torpere musas non sinis
pariterque fucas, quaeque gustu ignava sunt,
et quae sapore tristia;
rudes camenas qui Suessae praevenit
10aevoque cedis, non stilo:
cur me propinquum Santonorum moenibus
declinas, ut Lucas boves
olim resumpto praeferoces proelio
fugit iuventus Romula?
15non ut tigris te, non leonis impetu,
amore sed caro expeto.
videre alumni gestio vultus mei
et indole optata frui.
invitus olim devoravi absentiae
20necessitatem pristinae,
quondam docendi munere adstrictum gravi
Iculisma cum te absconderet, [p. 32]
et invidebam devio ac solo loco
opus camenarum tegi.
25at nunc — frequentes atque claros nec procul
cum floreas inter viros
tibique nostras ventus auras deferat
auresque sermo verberet — cur
me supino pectoris fastu tumens
30spernis poetam consulem,
tuique amantem teque mirantem ac tua
desiderantem earmina
oblitus alto neglegis fastidio?
plectendus exemplo tuo,
35ni stabilis aevo pectoris nostri fides
quamquam recusantes amet.
Vale. valere si voles me, pervola
cum scrinio et musis tuis.