previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Aequoream liqui te propter, amice, Garumnam.
te propter campos incolo Santonicos;
congressus igitur nostros pete. si tibi cura.
quae mihi, conspectu iam potiere meo. [p. 28]
5sed tantum adpropera, quantum pote corpore et aevo;
ut salvum videam, sat cito te video.
si post infaustas vigor integratus habenas
et rediit membris iam sua mobilitas,
si riguam laetis recolis Pipleida Musis.
10iam vates et non flagrifer Automedon.
pelle soporiferi senium nubemque veterni
atque alacri mediam carpe vigore viam.
sed cisium aut pigrum cautus conscende veraedum:
non tibi sit raedae, non amor acris equi.
15cantheris moneo male nota petorrita vites.
ne celeres mulas ipse Metiscus agas.
sic tibi sint Musae faciles, meditatio prompta
et memor, et liquidi mel fluat eloquii:
sic, qui venalis tam longa aetate Crebennus
20non habet emptorem, sit tibi pro pretio
Attamen ut citius venias leviusque vehare.
historiam, mimos, carmina linque domi.
grande onus in musis: tot saecula condita chartis.
quae sua vix tolerant tempora, nostra gravant.
25nobiscum invenies ἐπέων πολυμορφέα πληθύν,
γραμματικῶν τε πλοκὰς καὶ λογοδαιδαλίην,
δάκτυλον ἡρῷον καὶ ἀοιδοπόλων χορίαμβον,
σὺν Θαλίης κώμῳ σύρματα Τερψιχόρης.
σωταδικόν τε κίναιδον, ἰωνικὸν ἀμφοτέρωθεν.
30Ῥυθμῶν Πινδαρικῶν ἔννομον εὐεπίην. [p. 30]
εὶλιπόδην σκάζοντα καὶ οὐ σκάζοντα τρίμετπον.
Ὀκτὼ Θουκυδίδου, ἐννέα Ἡροδότου.
Ῥητορικῶν θάημα, σοφῶν ἐρικυδέα φῦλα,
πάντα μάλ᾽ ὅσσ᾽ ἐθέλεις, καὶ πλέον, εἴ κε θέλοις.
35Hoc tibi de nostris ἀσπαστικὸν offero libris.
vale; valere si voles me, iam veni.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: