Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[28]
C. Perge igitur ordine quattuor mihi
istas partis explicare. P. Faciam et a principiis primum
ordiar, quae quidem ducuntur aut ex personis aut ex rebus
ipsis. Sumuntur autem trium rerum gratia: ut amice, ut
intellegenter, ut attente audiamur. Quorum primus locus
est in personis nostris disceptatorum adversariorum; e1 quibus initia benevolentiae conciliandae comparantur aut meritis
nostris aut dignitate aut aliquo genere virtutis et maxime
liberalitatis offici iustitiae fidei; contrariisque rebus in adversarios conferendis et cum eis qui disceptant aliqua coniunctionis aut causa aut spe significanda; et si in nos
aliquod odium offensiove conlata2 sit, ea tollenda minuendave
aut diluendo aut extenuando aut compensando aut deprecando.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

