Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[20]
inlustris est autem oratio, si
et verba gravitate delecta ponuntur et translata et supralata1
et ad nomen adiuncta et duplicata et idem significantia
atque ab ipsa actione atque imitatione2 rerum non abhorrentia. Est enim haec pars orationis, quae rem constituat
paene ante oculos; is3 enim maxime sensus attingitur, sed
et ceteri tamen et maxime mens ipsa moveri potest. Sed
quae dicta sunt4 de oratione dilucida, cadunt in hanc inlustrem omnia. Est enim plus aliquanto inlustre quam
illud dilucidum. Altero fit ut intellegamus, altero ut videre
videamur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

