Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Nec quisquam respondeat sufficere, ut ad tempus simplex
quiddam et uniforme doceamur. primum enim aliter utimur
propriis, aliter commodatis, longeque interesse manifestum
est, possideat quis quae profert an mutuetur. deinde ipsa
multarum artium scientia etiam aliud agentis nos ornat,
[2]
atque ubi minime credas, eminet et excellit. idque non
doctus modo et prudens auditor, sed etiam populus intellegit
ac statim ita laude prosequitur, ut legitime studuisse, ut per
omnis eloquentiae numeros isse, ut denique oratorem esse
fateatur; quem non posse aliter existere nec extitisse umquam confirmo, nisi eum qui, tamquam in aciem omnibus
armis instructus, sic in forum omnibus artibus armatus
[3]
exierit. quod adeo neglegitur ab horum temporum disertis,
ut in actionibus eorum huius quoque cotidiani sermonis
foeda ac pudenda vitia deprehendantur; ut ignorent leges,
non teneant senatus consulta, ius huius civitatis ultro derideant, sapientiae vero studium et praecepta prudentium
[4]
penitus reformident. in paucissimos sensus et angustas
sententias detrudunt eloquentiam velut expulsam regno suo,
ut quae olim omnium artium domina pulcherrimo comitatu
pectora implebat, nunc circumcisa et amputata, sine apparatu, sine honore, paene dixerim sine ingenuitate, quasi una
[5]
ex sordidissimis artificiis discatur. ergo hanc primam et
praecipuam causam arbitror, cur in tantum ab eloquentia
antiquorum oratorum recesserimus. si testes desiderantur,
quos potiores nominabo quam apud Graecos Demosthenem,
quem studiosissimum Platonis auditorem fuisse memoriae
[6]
proditum est? et Cicero his, ut opinor, verbis refert, quidquid in eloquentia effecerit, id se non rhetorum officinis, sed
[7]
Academiae spatiis consecutum. sunt aliae causae, magnae
et graves, quas vobis aperiri aequum est, quoniam quidem
ego iam meum munus explevi, et quod mihi in consuetudine
est, satis multos offendi, quos, si forte haec audierint, certum
habeo dicturos me, dum iuris et philosophiae scientiam tamquam oratori necessariam laudo, ineptiis meis plausisse.'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

