Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Ad Ciceronem venio, cui eadem pugna cum aequalibus
suis fuit, quae mihi vobiscum est. illi enim antiquos mirabantur, ipse suorum temporum eloquentiam anteponebat;
nec ulla re magis eiusdem aetatis oratores praecurrit quam
[2]
iudicio. primus enim excoluit orationem, primus et verbis
dilectum adhibuit et compositioni artem, locos quoque
laetiores attentavit et quasdam sententias invenit, utique in
iis orationibus, quas senior iam et iuxta finem vitae composuit, id est, postquam magis profecerat usuque et experimentis didicerat quod optimum dicendi genus esset.
[3]
nam priores eius orationes non carent vitiis antiquitatis: lentus
est in principiis, longus in narrationibus, otiosus circa excessus; tarde commovetur, raro incalescit; pauci sensus
apte et cum quodam lumine terminantur. nihil excerpere,
nihil referre possis, et velut in rudi aedificio, firmus sane
paries et duraturus, sed non satis expolitus et splendens.
[4]
ego autem oratorem, sicut locupletem ac lautum patrem
familiae, non eo tantum volo tecto tegi quod imbrem ac
ventum arceat, sed etiam quod visum et oculos delectet;
non ea solum instrui supellectile quae necessariis usibus
sufficiat, sed sit in apparatu eius et aurum et gemmae, ut
[5]
sumere in manus et aspicere saepius libeat. quaedam vero
procul arceantur ut iam oblitterata et olentia: nullum sit
verbum velut rubigine infectum, nulli sensus tarda et inerti
structura in morem annalium componantur; fugitet foedam
et insulsam scurrilitatem, variet compositionem, nec omnis
clausulas uno et eodem modo determinet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

