Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
chapter:
I De vitiis singularum corporis partium.
II De porrigine.
III De Sycosi.
IV De Areis.
V De varis, lenticulis et ephelidis.
VI De oculorum morbis.
VII De aurium morbis.
VIII De narium morbis.
IX De dentium dolore.
X De tonsillarum inflammatione.
XI De oris ulceribus.
XII De linguae ulceribus.
XIII De parulidibus et ulceribus gingivarum.
XIV De uvae morbo.
XV De cancro oris.
XVI De parotidibus.
XVII De umbilico prominente.
XVIII De obscoenarum partium vitiis.
XIX De digitorum ulceribus.
section:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus.
book 2
I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint.
book 3
book 4
book 5
book 7
book 8
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Porrigo autem est, ubi inter pilos quaedam quasi squamulae surgunt, eaeque a cute resolvuntur; et interdum madent, multo saepius siccae sunt. Idque evenit modo sine ulcere, modo exulcerato loco: huic quoque modo malo odore, modo nullo accedente. Fereque id in capillo fit, rarius in barba, aliquando etiam in supercilio: ac neque sine aliquo vitio corporis nascitur, neque ex toto inutile est. Nam bene integro capite non exit: ubi aliquod in eo vitium est, non incommodum est summam cutem potius subinde [p. 223] corrumpi, quam id, quod nocet, in aliam partem magis necessariam verti. commodius est ergo subinde pectendo repurgare, quam id ex toto prohibere. Si tamen ea res nimium offendit, quod humore sequente fieri potest, magisque si is etiam mali odoris est, caput saepe radendum est; dein id superadjuvandum aliquibus ex leniter reprimentibus; quale est nitrum cum aceto, vel ladanum cum murteo et vino, vel myrobalanum cum vino. Si parum per haec proficitur, vehementioribus uti licet; cum eo, ut sciamus, utique in recenti vitio id inutile esse.
Celsus. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Charles Victor Daremberg. Lipsiae. Teubner. 1891.
The Annenberg CPB/Project provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.
show
Browse Bar
load
Vocabulary Tool
hide
Search
hideStable Identifiers
Citation URI: http://data.perseus.org/citations/urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.perseus-lat2:6.2.1
hide
Display Preferences
