Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[50]
Videtis igitur
omnia pendere ex uno illo, quod pontifices cum
pecunia sacra coniungi uolunt isdemque ferias et
caerimonias adscribendas putant.
Atque etiam hoc docent Scaeuolae, quom est partitio, ut si in testamento deducta scripta non sit, ipsique
minus ceperint quam omnibus heredibus relinquatur,
sacris ne alligentur. In donatione hoc idem secus
interpretantur: et quod pater familias in eius donatione, qui in ipsius potestate est, adprobauit ratum
est; quod eo insciente factum est, si id is non adprobat,
ratum non est.

