[63]
Atticus
Laudata quidem a te grauiter et
uere! Sed quorsus hoc pertinet?
Marcus
Primum ad ea, Pomponi, de quibus
acturi iam sumus, quae tanta esse uolumus. Non enim
erunt, nisi ea fuerint, unde illa manant, amplissima.
Deinde facio et lubenter et, ut spero, recte, quod eam
quoius studio teneor quaeque me eum, quicumque
sum, effecit, non possum silentio praeterire.
Atticus
Recte uero facis et merito et pie, fuitque
id, ut dicis, in hoc sermone faciundum.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

