Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20. Sed quamvis hoc ita sit et ex eo tempore omnia
mihi in illum libera sint, ex quo corrumpendo fas
omne, ut nihil in eum nefas esset, effecerit, illum mihi
servandum modum credam, ut, si beneficium illi
meum neque vires maiores daturum est in exitium
commune nec confirmaturum, quas habet, id autem
erit, quod illi reddi sine pernicie publica possit, red-
dam. Servabo filium eius infantem ;
[2]
quid hoc beneficium obest cuiquam eorum, quos crudelitas eius
lacerat ? Pecuniam, quae satellitem stipendio teneat,
non subministrabo. Si marmora et vestes desideraverit, nihil oberit cuiquam id, quo luxuria eius in-
struitur ; militem et arma non suggeram.
[3]
Si pro
magno petet munere artifices scenae et scorta et
quae feritatem eius emolliant, libens offeram. Cui
triremes et aeratas non mitterem, lusorias et cubiculatas et alia ludibria regum in mari lascivientium
mittam. Et si ex toto desperata eius sanitas fuerit,
eadem manu beneficium omnibus dabo, illi reddam ;
quoniam ingeniis talibus exitus remedium est optimumque est abire ei, qui ad se numquam rediturus
est.
[4]
Sed haec rara nequitia est semper portenti loco
habita, sicut hiatus terrae et e cavernis maris ignium
eruptio ; itaque ab illa recedamus, de iis loquamur
vitiis, quae detestamur sine horrore.
[5]
Huic homini malo, quem invenire in quolibet foro
possum, quem singuli timent, reddam beneficium,
[p. 506]
quod accepi. Non oportet mihi nequitiam eius prodesse ; quod meum non est, redeat ad dominum.
Bonus sit an malus, quid differt1 ? Diligenter istud
excuterem, si non redderem, sed darem.
1 differt added by Gertz.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

