Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Non est dubium, quin servus beneficium dare
[p. 162]
possit cuilibet ; quare ergo non et domino suo possit ?
" Quia non potest," inquit, " creditor domini sui fieri,
si pecuniam illi dederit. Alioqui cotidie dominum
suum obligat ; peregrinantem sequitur, aegro ministrat, rus eius labore summo colit ; omnia tamen ista,
quae alio praestante beneficia dicerentur, praestante
servo ministeria sunt. Beneficium enim id est, quod
quis dedit, cum illi liceret et non dare. Servus autem
non habet negandi potestatem ; ita non praestat, sed
paret, nec id se fecisse iactat, quod non facere non
potuit."
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

