Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
26. Marcellus Euryalo recepto praesidioque
addito una cura erat liber, ne qua ab tergo vis
hostium in arcem accepta inclusos impeditosque moenibus suos turbaret.
[2]
Achradinam inde trinis castris
per idonea dispositis loca spe ad inopiam omnium
rerum inclusos redacturum, circumsedit.
[3]
cum per
aliquot dies quietae stationes utrimque fuissent,
repente adventus Hippocratis et Himilconis ut ultro
undique oppugnarentur Romani fecit.
[4]
nam et
Hippocrates castris ad magnum portum communitis
signoque iis dato qui Achradinam tenebant castra
vetera Romanorum adortus est, quibus Crispinus
praeerat, et Epicydes eruptionem in stationes Marcelli fecit, et classis Punica litori quod inter urbem
[p. 442]
et castra Romana erat adpulsa est, ne quid praesidii1 Crispino submitti a Marcello posset.
[5]
tumultum
tamen maiorem hostes praebuerunt quam certamen;
nam et Crispinus Hippocraten non reppulit tantum
munimentis, sed insecutus etiam est trepide fugientem, et Epicyden Marcellus in urbem compulit;
[6]
satisque iam etiam in posterum videbatur provisum ne quid
ab repentinis eorum excursionibus periculi foret.
[7]
accessit et ab2 pestilentia commune malum quod facile utrorumque animos averteret a belli consiliis.
nam tempore autumni et locis natura gravibus,
multo tamen magis extra urbem quam in urbe, intoleranda vis aestus per utraque castra omnium
ferme corpora movit.
[8]
ac primo temporis ac loci
vitio et aegri erant et moriebantur; postea curatio
ipsa et contactus aegrorum volgabat morbos, ut aut
neglecti desertique qui incidissent morerentur, aut
adsidentis curantisque eadem vi morbi repletos
secum traherent,
[9?]
cotidianaque funera et mors ob
oculos esset et undique dies noctesque ploratus
audirentur.
[10]
postremo ita adsuetudine mali efferaverant animos ut non modo lacrimis iustoque conploratu prosequerentur mortuos, sed ne efferrent quidem
aut sepelirent, iacerentque strata exanima corpora
in conspectu similem mortem expectantium,
[11]
mortuique
aegros, aegri validos cum metu, tum tabe ac pestifero
odore corporum conficerent; et ut ferro potius morerentur, quidam invadebant soli hostium stationes.
[p. 444]
[12?]
multo tamen vis maior pestis Poenorum castra quam3 Romana invaserat; nam Romani4 diu circumsedendo Syracusas caelo aquisque adsuerant magis.
[13]
ex hostium exercitu Siculi, ut primum videre ex gravitate loci volgari morbos, in suas quisque propinquas
urbes dilapsi sunt;
[14]
et Carthaginienses, quibus
nusquam receptus erat, cum ipsis ducibus Hippocrate atque Himilcone ad internecionem omnes
perierunt.
[15]
Marcellus, ut tanta vis ingruebat mali,
traduxerat in urbem suos infirmaque corpora tecta
et umbrae recreaverant; multi tamen ex Romano
exercitu eadem peste absumpti sunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

