Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10. iam tumultus erat clamorque qualis esse in
capta urbe solet; sed quid rei esset nemo satis pro
certo scire.
[2]
Tarentini Romanos ad diripiendam
urbem credere coortos; Romanis seditio aliqua cum
fraude videri ab oppidanis mota.
[3]
praefectus primo
excitatus tumultu in portum effugit; inde acceptus
scapha in arcem circumvehitur.
[4]
errorem et tuba
audita ex theatro faciebat; nam et Romana erat, a
proditoribus ad hoc ipsum praeparata, et inscienter a
Graeco inflata quis aut quibus signum daret incertum
efficiebat.
[5]
ubi inluxit, et Romanis Punica et Gallica
arma cognita dubitationem exemerunt, et Graeci
Romanos passim caede stratos cernentes, ab Hannibale captam urbem senserunt.
[6]
postquam lux certior
erat et Romani qui caedibus superfuerant in arcem
[p. 376]
confugerant conticiscebatque paulatim tumultus,1 tum Hannibal Tarentinos sine armis convocare iubet.
[7]
convenere omnes, praeterquam qui cedentis in
arcem Romanos ad omnem adeundam simul fortunam persecuti fuerant.
[8]
ibi Hannibal benigne
adlocutus Tarentinos testatusque quae praestitisset
civibus eorum quos ad Trasumennum aut ad Cannas
cepisset,
[9?]
simul in dominationem superbam Romanorum invectus, recipere se in domos suas quemque
iussit et foribus nomen suum inscribere; se domos
eas quae inscriptae non essent signo extemplo dato
diripi iussurum; si quis in hospitio civis Romani—
vacuas autem tenebant domos—nomen inscripsisset,
eum se pro hoste habiturum.
[10]
contione dimissa cum
titulis notatae fores discrimen pacatae ab hostili
domo fecissent, signo dato ad diripienda hospitia
Romana passim discursum est; et fuit praedae
aliquantum.
1 A.U.C. 542
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

