Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
30. Marcellus cum omni exercitu profectus in
[p. 270]
Leontinos, Appio quoque accito ut altera parte1 adgrederetur, tanto ardore militum est usus ab ira inter
condiciones pacis interfectae stationis ut primo impetu urbem expugnarent.
[2]
Hippocrates atque Epicydes,
postquam capi muros refringique portas videre, in
arcem sese cum paucis recepere; inde clam nocte
Herbesum perfugiunt.
[3]
Syracusanis octo milium
armatorum agmine profectis domo ad Mylan flumen
nuntius occurrit captam urbem esse, cetera falsa
mixta veris ferens:
[4]
caedem promiscuam militum
atque oppidanorum factam, nec quicquam puberum
arbitrari superesse; direptam urbem, bona locupletium donata.
[5]
ad nuntium tam atrocem constitit
agmen, concitatisque omnibus duces—erant autem
Sosis ac Dinomenes—quid agerent consultabant.
[6]
terroris speciem haud vanam mendacio praebuerant
verberati ac securi percussi transfugae ad duo milia
hominum;
[7]
ceterum Leontinorum militumque aliorum nemo post captam urbem violatus fuerat, suaque
omnia eis, nisi quae primus tumultus captae urbis
absumpserat, restituebantur.
[8]
nec ut Leontinos
irent, proditos ad caedem commilitones querentes,
perpelli potuere, nec ut eodem loco certiorem nuntium expectarent.
[9]
cum ad defectionem inclinatos
animos cernerent praetores, sed eum motum haud
diuturnum fore, si duces amentiae sublati essent,
exercitum ducunt Megara,
[10?]
ipsi cum paucis equitibus
[p. 272]
Herbesum proficiscuntur spe territis omnibus per2 proditionem urbis potiundae.
[11]
quod ubi frustra eis fuit inceptum, vi agendum rati postero die Megaris
castra movent, ut Herbesum omnibus copiis oppugnarent.
[12]
Hippocrates et Epicydes non tam tutum
prima specie quam unum spe undique abscisa consilium esse rati, ut se militibus permitterent et
adsuetis magna ex parte sibi et tum fama caedis
commilitonum accensis, obviam agmini procedunt.
[13]
prima forte signa sescentorum Cretensium erant,
qui apud Hieronymum meruerant sub eis et Hannibalis beneficium habebant, capti ad Trasumennum
inter Romanorum auxilia dimissique.
[14]
quos ubi ex
signis armorumque habitu cognovere, Hippocrates
atque Epicydes ramos oleae ac velamenta alia
supplicum porrigentes orare ut reciperent sese,
receptos tutarentur, neu proderent Syracusanis, a
quibus ipsi mox trucidandi populo Romano dederentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

