Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16. ea
demum vox ita animos accendit ut renovato clamore,
velut alii repente facti, tanta vi se in hostem
[p. 222]
intulerint ut sustineri ultra non possent.
[2]
primo1 antesignani Poenorum, dein signa perturbata, postremo tota inpulsa acies; inde haud dubie terga data, ruuntque fugientes in castra adeo pavidi trepidique
ut ne in portis quidem aut vallo quisquam restiterit,
ac prope continenti agmine Romani insecuti novum
de integro proelium inclusi hostium vallo ediderint.
[3]
ibi sicut pugna inpeditior in angustiis, ita caedes
atrocior fuit. et adiuvere captivi, qui rapto inter
tumultum ferro conglobati et ab tergo ceciderunt
Poenos et fugam impedierunt.
[4]
itaque minus duo
milia hominum ex tanto exercitu, et ea maior pars
equitum, cum ipso duce effugerunt; alii omnes
caesi aut capti; capta et signa duodequadraginta.
ex victoribus duo milia ferme cecidere.
[5]
praeda
omnis praeterquam hominum captorum militi concessa est; et pecus exceptum est quod intra dies
triginta domini cognovissent.
[6]
cum praeda onusti in castra redissent, quattuor
milia ferme volonum militum, quae pugnaverant
segnius nec in castra inruperant simul, metu poenae
collem haud procul castris ceperunt.
[7]
postero die
per tribunos militum inde deducti contione militum
advocata a Graccho superveniunt.
[8]
ubi cum proconsul veteres milites primum, prout cuiusque virtus
atque opera in ea pugna fuerat, militaribus donis
donasset,
[9]
tune quod ad volones attineret, omnes ait
[p. 224]
malle laudatos a se, dignos indignosque, quam2 quemquam eo die castigatum esse. quod bonum faustum
felixque rei publicae ipsisque esset, omnes eos
liberos esse iubere.
[10]
ad quam vocem cum clamor
ingenti alacritate sublatus esset, ac nunc complexi
inter se gratulantesque, nunc manus ad caelum
tollentes bona omnia populo Romano Gracchoque
ipsi precarentur,
[11?]
tum Gracchus “priusquam omnes
iure libertatis aequassem” inquit, “neminem nota
strenui aut ignavi militis notasse volui;
[12]
nunc exsoluta
iam fide publica, ne discrimen omne virtutis ignaviaeque pereat, nomina eorum qui detractatae pugnae
memores secessionem paulo ante fecerunt referri ad
me iubebo, citatosque singulos iure iurando adigam,
nisi quibus3 morbus causa erit,
[13]
non aliter quam stantes cibum potionemque, quoad stipendia facient,
capturos esse. hanc multam ita aequo animo
feretis, si reputabitis nulla ignaviae nota leviore vos
designari potuisse.”
[14]
signum deinde colligendi vasa
dedit; militesque praedam portantes agentesque
per lasciviam ac iocum ita ludibundi Beneventum
[15?]
rediere ut ab epulis per celebrem festumque diem
actis, non ex acie reverti viderentur.
[16]
beneventani
omnes turba effusa cum obviam ad portas exissent,
complecti milites, gratulari, vocare in hospitium.
[17]
adparata convivia omnibus in propatulo aedium
[p. 226]
fuerant; ad ea invitabant Gracchumque orabant ut4 epulari permitteret militibus; et Gracchus ita permisit, si5 in publico epularentur omnes ante suas quisque fores.
[18]
prolata omnia. pilleati aut lana alba velatis capitibus volones epulati sunt, alii accubantes, alii stantes, qui simul ministrabant vescebanturque.
[19]
digna res visa ut simulacrum celebrati eius diei Gracchus, postquam Romam rediit, pingi iuberet in aede Libertatis quam pater eius in
Aventino ex multaticia pecunia faciendam curavit
dedicavitque.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

