Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
15. sub adventum praetoris Romani Poenus
agro Nolano excessit et ad mare proxime Neapolim
descendit, cupidus maritimi oppidi potiundi, quo
cursus navibus tutus ex Africa esset.
[2]
ceterum
postquam Neapolim a praefecto Romano teneri
accepit—M. Iunius Silanus erat, ab ipsis Neapolitanis accitus—, Neapoli quoque, sicut Nola, omissa
petit Nuceriam.
[3]
eam cum aliquamdiu circumsedisset, saepe vi saepe sollicitandis nequiquam nunc
plebe, nunc principibus, fame demum in deditionem
accepit, pactus ut inermes cum singulis abirent
vestimentis.
[4]
deinde ut qui a principio mitis omnibus
Italicis praeter Romanos videri vellet, praemia atque
honores qui remanserint1 ac militare secum
[p. 48]
voluissent proposuit.
[5]
nec ea spe quemquam tenuit;2 dilapsi omnes, quocumque hospitia aut fortuitus animi impetus tulit, per Campaniae urbes, maxime
Nolam Neapolimque.
[6]
cum ferme triginta senatores
ac forte primus quisque, Capuam petissent, exclusi
inde, quod portas Hannibali clausissent, Cumas se
contulerunt. Nuceriae praeda militi data est, urbs
direpta atque incensa.
[7]
Nolam Marcellus non sui magis fiducia praesidii
quam voluntate principum habebat; plebs timebatur
et ante omnis L. Bantius, quem conscientia temptatae
defectionis ac metus a praetore Romano nunc ad proditionem patriae, nunc, si ad id fortuna defuisset, ad
transfugiendum stimulabat.
[8]
erat iuvenis acer et
sociorum ea tempestate prope nobilissimus eques.
seminecem eum ad Cannas in acervo caesorum
corporum inventum curatumque benigne etiam cum
donis Hannibal domum remiserat.
[9]
ob eius gratiam
meriti rem Nolanam in ius dicionemque dare voluerat
Poeno, anxiumque eum et sollicitum cura novandi
res praetor cernebat.
[10]
ceterum cum aut poena cohibendus esset aut beneficio conciliandus, sibi adsumpsisse quam hosti ademisse fortem ac strenuum maluit
socium, accitumque ad se benigne appellat:
[11]
multos
eum invidos inter popularis habere inde existimatu
facile esse quod nemo civis Nolanus sibi indicaverit
[p. 50]
quam multa eius egregia facinora militaria essent;3
[12]
sed qui in Romanis militaverit castris, non posse
obscuram eius virtutem esse. multos sibi, qui cum
eo stipendia fecerint, referre qui vir esset ille, quaeque et quotiens pericula pro salute ac dignitate populi
Romani adisset,
[13?]
utique Cannensi proelio non prius
pugna abstiterit quam prope exsanguis ruina superincidentium virorum, equorum armorumque sit
oppressus.
[14]
“itaque macte virtute esto” inquit;
“apud me tibi omnis honos atque omne praemium
erit, et quo frequentior mecum fueris, senties eam
rem tibi dignitati atque emolumento esse.”
[15]
laetoque iuveni promissis equum eximium dono dat,
bigatosque quingentos quaestorem numerare iubet;
lictoribus imperat ut eum se adire quotiens velit
patiantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

