Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13. cum id nescire Mago diceret, “nihil
facilius scitu est” inquit. “ecquos legatos ad
Hannibalem Romani miserunt de pace? ecquam
denique mentionem pacis Romae factam esse adlatum ad vos est?”
[2]
cum id quoque negasset, “bellum igitur” inquit “tam integrum habemus quam
habuimus qua die Hannibal in Italiam est transgressus.
[3]
quam varia victoria priore Punico1 bello fuerit plerique qui meminerimus supersumus. numquam terra marique magis prosperae res nostrae visae sunt quam ante consules C. Lutatium et A. Postumium fuerunt:
[4]
lutatio et Postumio consulibus devicti ad Aegates insulas sumus. quod si, id quod di omen avertant, nunc quoque fortuna aliquid variaverit, tum pacem
speratis cum vincemur, quam nunc cum vincimus
dat nemo?
[5]
ego, si quis de pace consulet seu deferenda hostibus seu accipienda, habeo quid sententiae dicam; si de iis quae Mago postulat refertis,
[p. 42]
nec victoribus mitti attinere puto et frustrantibus2 nos falsa atque inani spe3 multo minus censeo mittenda esse.”
[6]
haud multos movit Hannonis oratio; nam et
simultas cum familia Barcina leviorem auctorem
faciebat et occupati animi praesenti laetitia nihil quo
vanius fieret gaudium suum auribus admittebant,
debellatumque mox fore, si adniti paulum voluissent,
rebantur.
[7]
itaque ingenti consensu fit senatus consultum ut Hannibali quattuor milia Numidarum in
supplementum mitterentur et quadraginta elephanti
et argenti talenta
[8?]
. . . que4 cum Magone in
Hispaniam praemissus est ad conducenda viginti
milia peditum, quattuor milia equitum, quibus
exercitus qui in Italia quique in Hispania erant
supplerentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

