Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
25. tribuni plebi adsiduis contentionibus1 prohibendo consularia comitia cum res prope ad interregnum perducta esset, evicere tandem ut tribuni
militum consulari potestate crearentur.
[2]
victoriae
praemium quod petebatur, ut plebeius crearetur,
nullum2 fuit; omnes patricii creati sunt, M. Fabius Vibulanus M. Folius L. Sergius Fidenas.
[3]
pestilentia eo anno aliarum rerum otium praebuit. aedis
Apollini pro valetudine populi vota est. multa
duumviri ex libris placandae deum irae
[p. 336]
avertendaeque a populo pestis causa fecere;
[4]
magna tamen3 clades in urbe agrisque promiscua4 hominum pecorumque pernicie accepta. famem quoque ex pestilentia morbo implicitis5 cultoribus agrorum timentes in Etruriam Pomptinumque agrum et Cumas, postremo in Siciliam quoque frumenti causa misere. consularium comitiorum nulla mentio habita est;
[5]
tribuni militum consulari potestate omnes patricii creati sunt, L. Pinarius Mamercus L. Furius Medullinus Sp. Postumius Albus.
[6]
eo anno vis morbi levata neque a penuria frumenti, quia ante provisum erat, periculum fuit.
[7]
consilia ad movenda bella in Volscorum Aequorumque conciliis et in Etruria ad fanum Voltumnae
agitata.
[8]
ibi prolatae in annum res, decretoque
cautum ne quod ante concilium fieret, nequiquam
Veiente populo querente eandem qua Fidenae deletae
sint imminere Veiis fortunam.
[9]
interim Romae principes plebis, iam diu nequiquam imminentes spei maioris honoris dum foris
otium esset, coetus indicere in domos tribunorum
plebis;
[10]
ibi secreta consilia agitare; queri se a plebe
adeo spretos, ut cum per tot annos tribuni militum
consulari potestate creentur, nulli unquam plebeio
ad eum honorem aditus fuerit.
[11]
multum providisse
[p. 338]
suos maiores, qui caverint ne cui patricio plebeii6 magistratus paterent; aut patricios habendos fuisse
tribunos plebi; adeo se suis etiam sordere nec a
plebe minus quam a patribus contemni.
[12]
alii purgare plebem, culpam in patres vertere: eorum ambitione artibusque fieri ut obsaeptum plebi sit ad
honorem iter; si plebi respirare ab eorum mixtis
precibus minisque liceat, memorem eam suorum inituram suffragia esse et parto auxilio imperium quoque adscituram.
[13]
placet tollendae ambitionis causa
tribunos legem promulgare ne cui album in vestimentum addere petitionis causa liceret. parva nunc
res et vix serio agenda videri possit, quae tunc
ingenti certamine patres ac plebem accendit.
[14]
vicere
tamen tribuni ut legem perferrent; apparebatque
inritatis animis plebem ad suos studia inclinaturam.
quae ne libera essent, senatus consultum factum
est ut consularia comitia haberentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

