Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
68. “agitedum, ubi hic curiam circumsederitis et forum infestum feceritis et carcerem impleveritis principibus, iisdem istis ferocibus animis
egredimini extra portam Esquilinam,
[2]
aut si ne hoc
quidem audetis, ex muris visite agros vestros ferro
ignique vastatos, praedam abigi, fumare incensa
passim tecta.
[3]
at enim communis res per haec loco
est peiore; ager uritur, urbs obsidetur, belli gloria
penes hostes est. quid tandem? privatae res
vestrae quo statu sunt? iam unicuique ex agris
sua damna nuntiabuntur.
[4]
quid est tandem domi
[p. 230]
unde ea expleatis? tribuni vobis amissa reddent1 ac restituent? vocis verborumque quantum voletis
ingerent et criminum in principes et legum aliarum
super alias et contionum; sed ex illis contionibus
nunquam vestrum quisquam re, fortuna domum
auctior rediit.
[5]
ecquis rettulit aliquid ad coniugem
ac liberos praeter odia offensiones simultates publicas
privatasque? a quibus semper non vestra virtute
innocentiaque,
[6]
sed auxilio alieno tuti sitis. at hercules cum stipendia nobis consulibus, non tribunis
ducibus, et in castris, non in foro faciebatis, et in
acie vestrum clamorem hostes, non in contione patres
Romani horrebant, praeda parta, agro ex hoste
capto, pleni fortunarum gloriaeque simul publicae
simul privatae triumphantes domum ad penates
redibatis: nunc oneratum vestris fortunis hostem
abire sinitis.
[7]
haerete adfixi contionibus et in foro
vivite: sequetur2 vos necessitas militandi quam fugitis. grave erat in Aequos et Volscos proficisci: ante portas est bellum. si inde non pellitur, iam
intra moenia erit et arcem et Capitolium scandet et
8 in domos vestras vos persequetur. biennio ante
senatus dilectum haberi et educi exercitum in
Algidum iussit: sedemus desides domi mulierum
ritu inter nos altercantes, praesenti pace laeti nec
[p. 232]
cernentes ex otio illo brevi multiplex bellum3 rediturum.
[9]
his ego gratiora dictu alia esse scio; sed me vera pro gratis loqui, etsi meum ingenium non
moneret, necessitas cogit. vellem equidem vobis
placere, Quirites; sed multo malo vos salvos esse,
qualicumque erga me animo futuri estis.
[10]
natura
hoc ita comparatum est ut qui apud multitudinem
sua causa loquitur gratior eo sit cuius mens nihil
praeter publicum commodum videt; nisi forte adsentatores publicos, plebicolas istos, qui vos nec in
armis nec in otio esse sinunt, vestra vos causa incitare
et stimulare putatis.
[11]
concitati aut honori aut
quaestui illis estis, et quia in concordia ordinum
nullos se usquam esse vident, malae rei se quam
nullius duces4 esse volunt.
[12]
quarum rerum si vos taedium tandem capere potest et patrum vestrosque antiquos mores voltis pro his novis sumere, nulla supplicia recuso,
[13]
nisi paucis diebus hos populatores agrorum nostrorum fusos fugatosque castris exuero
et a portis nostris moenibusque ad illorum urbes
hunc belli terrorem quo nunc vos attoniti estis
transtulero.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

