Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
44. sequitur aliud in urbe nefas ab libidine
ortum, haud minus foedo eventu quam quod per
stuprum caedemque Lucretiae urbe regnoque Tarquinios expulerat, ut non finis solum idem decemviris
qui regibus sed causa etiam eadem imperii amittendi
esset.
[2]
Ap. Claudium virginis plebeiae stuprandae
libido cepit. pater virginis, L. Verginius, honestum
[p. 144]
ordinem in Algido ducebat, vir exempli recti domi1 militiaeque. perinde uxor instituta fuerat liberique
instituebantur.
[3]
desponderat filiam L. Icilio tribunicio, viro acri et pro causa plebis expertae virtutis.
[4]
hanc virginem adultam forma excellentem Appius
amore amens pretio ac spe perlicere adortus,
postquam omnia pudore saepta animadvertit,2 ad crudelem superbamque vim animum convertit.
[5]
M. Claudio clienti negotium dedit ut virginem in servitutem adsereret neque cederet secundum libertatem
postulantibus vindicias, quod pater puellae abesset
locum iniuriae esse ratus.
[6]
virgini venienti in forum
—ibi namque in tabernaculis litterarum ludi erant—
minister decemviri libidinis manum iniecit, serva sua3 natam servamque appellans, sequique se iubebat:4 cunctantem vi abstracturum.
[7]
pavida puella stupente ad clamorem nutricis fidem Quiritium implorantis fit concursus. Vergini patris sponsique Icili populare
nomen celebrabatur.5 notos gratia eorum, turbam indignitas rei virgini conciliat.
[8]
iam a vi tuta erat, cum adsertor nihil opus esse multitudine concitata ait; se iure grassari, non vi. vocat puellam in ius. [p. 146]
[9]
auctoribus qui aderant ut Sequeretur, Ad tribunal6 Appi perventum est. notam iudici fabulam petitor, quippe apud ipsum auctorem argumenti, peragit: puellam domi suae natam furtoque inde in domum Vergini translatam suppositam ei esse;
[10]
id se indicio compertum adferre probaturumque vel ipso Verginio iudice, ad quem maior pars iniuriae eius pertineat;
interim dominum sequi ancillam aequum esse.
[11]
advocati puellae, cum Verginium rei publicae causa
dixissent abesse, biduo adfuturum si nuntiatum ei
sit,
[12?]
iniquum esse absentem de liberis dimicare,
postulant ut rem integram in patris adventum
differat, lege ab ipso lata vindicias det secundum
libertatem, neu patiatur virginem adultam famae
prius quam libertatis periculum adire.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

