Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
5. Consul perculsis omnibus ipse satis, ut in re trepida,1 impavidus turbatos ordines vertente se quoque ad dissonos clamores instruit, ut tempus locusque patitur, et quacumque adire2 audirique potest adhortatur ac stare ac pugnare iubet:
[2]
nec enim inde votis aut imploratione deum, sed vi ac virtute evadendum esse; per medias acies ferro viam fieri, et quo timoris minus sit eo minus ferme periculi [p. 216] esse.
[3]
ceterum prae strepitu ac tumultu nec consilium nec imperium accipi poterat, tantumque aberat ut sua signa atque ordines et3 locum noscerent4 ut vix ad arma capienda aptandaque pugnae competeret animus opprimerenturque quidam onerati magis iis quam tecti. et erat in tanta caligine maior usus aurium quam oculorum.
[4]
ad gemitus volnerum5 ictusque corporum aut armorum et mixtos terrentium paventiumque clamores circumferebant ora oculosque.
[5]
alii fugientes pugnantium globo inlati haerebant, alios redeuntes in pugnam avertebat fugientium agmen.
[6]
deinde, ubi in omnes partes nequiquam impetus capti et ab lateribus montes ac lacus, a fronte et ab tergo hostium acies claudebant, apparuitque nullam nisi in dextera ferroque salutis spem esse,
[7?]
tum sibi quisque dux adhortatorque factus ad rem gerendam, et nova de integro exorta pugna est, non illa ordinata per principes hastatosque ac triarios, nec ut pro signis antesignani post signa alia pugnaret acies, nec ut in sua legione miles aut cohorte aut manipulo esset:
[8]
fors conglobabat,6 et animus suus cuique ante aut post pugnandi ordinem dabat; tantusque fuit ardor animorum, adeo intentus pugnae animus,7 ut eum motum terrae qui multarum [p. 218] urbium Italiae magnas partes prostravit avertitque8 cursu rapidos amnes, mare fluminibus invexit, montes lapsu ingenti proruit, nemo pugnantium senserit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

