Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3. [p. 61]interim consuli sententia stetit eo saltu ducere, ubi propter 1
[2]
Ottolobum diximus regis castra ... . praemitti tamen quattuor milia armatorum ad loca opportuna praeoccupanda placuit, quis praepositi sunt M. Claudius, Q. Marcius consulis filius.
[3]
confestim et universae copiae sequebantur. ceterum adeo ardua et aspera et confragosa fuit via, ut praemissi expediti biduo quindecim milium passuum aegre itinere confecto castra posuerint requieverintque.
[4]
[p. 62]dierum quem cepere locum appellant. inde postero die septem milia progressi tumulo haud procul hostium castris capto nuntium ad consulem remittunt, perventum ad hostem esse, loco se tuto et ad omnia opportuno consedisse; ut, quantum 2 extendere iter posset, consequeretur.
[5]
sollicito consuli et propter itineris difficultatem, quod ingressus erat, et eorum vicem, quos paucos inter media praesidia hostium praemiserat, nuntius ad Ascuridem paludem occurrit.
[6]
addita igitur et ipsi fiducia est, coniunctisque copiis castra tumulo, qui tenebatur, qua aptissimum ad loci naturam erat, sunt adclinata.
[7]
non hostium modo castra, quae paulo plus mille passuum aberant, sed omnis regio ad Dium et Philam oraque maris late patente ex tam alto iugo prospectu oculis subicitur.
[8]
quae res accendit militi animos, postquam summam belli ac regias omnis copias terramque hostilem tam e propinquo conspexerunt.
[9]
itaque cum alacres, protinus duceret ad castra hostium, consulem hortarentur, dies unus fessis labore viae ad quietem datus est.
[10]
tertio die parte copiarum ad praesidium castrorum relicta consul ad hostem ducit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

