Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9. [p. 128]tum Perseus” aperienda nimirum nocte ianua fuit et armati comisatores accipiendi praebendumque ferro iugulum, quoniam non creditur nisi perpetratum facinus, et eadem petitus insidiis 1 audio, quae latro atque insidiator.
[2]
non nequiquam isti unum Demetrium filium te habere, me subditum et paelice genitum adpellant.
[3]
nam si gradum, si caritatem filii apud te haberem, non in me querentem deprehensas insidias, sed in eum, qui fecisset, saevires,
[4]
nec adeo vilis tibi vita esset nostra, ut nec praeterito periculo meo movereris neque futuro, si insidiantibus sit inpune.
[5]
itaque si mori tacitum oportet, taceamus, precati tantum deos, ut a me coeptum scelus in me finem habeat, nec per meum latus tu petaris;
[6]
sin autem, quod circumventis in solitudine natura ipsa subicit, ut hominum, quos numquam viderint, fidem tamen inplorent, mihi quoque ferrum in me strictum cernenti vocem mittere liceat,
[7]
[p. 129] per te patriumque nomen, quod utri nostrum sanctius sit, iam pridem sentis, ita me audias, precor, tamquam si voce et comploratione nocturna excitus mihi quiritanti intervenisses, Demetrium cum armatis nocte intempesta in vestibulo 2meo deprehendisses. quod tum vociferarer in re praesenti pavidus, hoc nunc postero die queror.
[8]
frater, non comisantium in vicem more iam diu vivimus inter nos. regnare utique vis. huic spei tuae obstat aetas mea, obstat gentium ius, obstat vetustus Macedoniae mos, obstat vero etiam patris iudicium.
[9]
haec transcendere nisi per meum sanguinem non potes. omnia moliris et temptas. adhuc seu cura mea seu fortuna restitit parricidio tuo.
[10]
hesterna die in lustratione et decursu et simulacro ludicro pugnae funestum prope proelium fecisti, nec me aliud a morte vindicavit, quam quod me ac meos vinci passus sum.
[11]
[p. 130] ab hostili proelio tamquam fraterno lusu pertrahere me ad cenam voluisti. credis me, pater, inter inermes convivas cenaturum fuisse, ad quem 3armati comisatum venerunt? credis nihil mihi a gladiis nocte periculi fuisse, quem rudibus te inspectante prope occiderunt?
[12]
quid hoc noctis, quid inimicus ad iratum, quid cum ferro subcinctis iuvenibus venis? convivam me tibi committere ausus non sum;
[13]
comisatorem te cum armatis venientem recipiam? si aperta ianua fuisset, funus meum parares hoc tempore, pater, quo querentem audis. nihil ego tamquam accusator criminose nec dubia argumentis colligendo ago.
[14]
quid enim? negat venisse se cum multitudine ad ianuam meam, an ferro subcinctos secum fuisse? quos nominavero, arcesse. possunt quidem omnia audere, qui hoc ausi sunt, non tamen audebunt negare.
[15]
si deprehensos intra limen meum cum ferro ad te deducerem, rem pro manifesto haberes;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

