Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
49. ab hoc proelio Gracchus duxit ad depopulandam Celtiberiam legiones, et cum ferret passim cuncta atque ageret populique alii voluntate, alii metu iugum acciperent, centum tria oppida intra paucos dies in deditionem accepit; praeda potitus ingenti est.
[2]
convertit inde agmen retro, unde venerat, ad Alcen, atque eam urbem obpugnare institit.
[3]
oppidani primum inpetum hostium sustinuerunt; deinde, cum iam non armis modo sed etiam operibus obpugnarentur, diffisi praesidio urbis in arcem universi concesserunt;
[4]
postremo et inde praemissis oratoribus in dicionem se suaque omnia Romanis permiserunt. magna inde praeda facta est. multi captivi nobiles in potestatem venerunt, inter quos et Thurri filii duo et filia.
[5]
regulus hic earum gentium erat, longe potentissimus omnium Hispanorum. audita suorum clade missis, qui fidem venienti in castra ad Gracchum peterent, venit.
[6]
[p. 202] et primum quaesivit ab eo, sibine liceret ac suis vivere. cum praetor 1victurum respondisset, quaesivit iterum, si cum Romanis militare liceret.
[7]
id quoque Graccho permittente ”sequar“ inquit ” vos adversus veteres socios meos, quoniam illos ad me ... suspicere.“ secutus est inde Romanos fortique ac fideli opera multis locis rem Romanam adiuvit.
1 a. u. 575.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

