Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
52. Scipionem et Polybius et Rutilius hoc anno mortuum scribunt. ego neque his neque Valerio adsentior, his, quod censoribus M. Porcio L. Valerio L. Valerium principem senatus ipsum censorem lectum invenio, cum superioribus duobus lustris Africanus fuisset,
[2]
quo vivo, nisi ut ille senatu moveretur, quam notam nemo memoriae prodidit, alius princeps in locum eius lectus non esset.
[3]
[p. 106] 1 Antiatem auctorem refellit tribunus plebis M. Naevius, adversus quem oratio inscripta P. Africani est.
[4]
hic Naevius in magistratuum libris est tribunus plebis P. Claudio L. Porcio consulibus, sed iniit tribunatum Ap. Claudio M. Sempronio consulibus ante diem quartum idus Decembres.
[5]
inde tres menses ad idus Martias sunt, quibus P. Claudius L. Porcius consulatum inierunt.
[6]
ita [et] vixisse in tribunatu Naevi videtur diesque ei dici ab eo potuisse, decessisse autem ante L. Valeri et M. Porci censuram.
[7]
trium clarissimorum suae cuiusque gentis virorum non tempore magis congruente comparabilis mors videtur esse, quam quod nemo eorum satis dignum splendore vitae exitum habuit.
[8]
[p. 107] iam primum omnes non in patrio solo mortui nec sepulti sunt. 2veneno absumpti Hannibal et Philopoemen; exul Hannibal, proditus ab hospite, captus Philopoemen in carcere et in vinculis exspiravit;
[9]
Scipio etsi non exul neque damnatus, die tamen dicta, ad quam non adfuerat reus, absens citatus, voluntarium non sibimet ipse solum, sed etiam funeri suo exilium indixit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

