Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
46. huius principio anni P. Licinius Crassus pontifex maximus mortuus est, in cuius locum M. Sempronius Tuditanus pontifex est cooptatus; pontifex maximus est creatus C. Servilius Geminus.
[2]
P. Licini funeris causa visceratio data et gladiatores centum viginti pugnarunt et ludi funebres per triduum facti, post ludos epulum.
[3]
in quo cum toto foro triclinia strata essent, tempestas cum magnis procellis coorta coegit plerosque tabernacula statuere in foro;
[4]
eadem paulo post, cum undique disserenasset, sublata, defunctosque vulgo ferebant, quod inter fatalia vates cecinissent, necesse esse tabernacula in foro statui.
[5]
[p. 95] hac religione levatis altera iniecta, quod sanguine per biduum pluvisset in area 1Vulcani; et per decemviros supplicatio indicta erat eius prodigii expiandi causa.
[6]
priusquam consules in provincias proficiscerentur, legationes transmarinas in senatum introduxerunt. nec umquam ante tantum regionis eius hominum Romae fuerat.
[7]
nam ex quo fama per gentes, quae Macedoniam adcolunt, vulgata est, crimina querimoniasque de Philippo non neglegenter ab Romanis audiri, multis operae pretium fuisse queri,
[8]
pro se quaeque civitates gentesque, singuli etiam privatim—gravis enim adcola omnibus erat—Romam aut ad spem levandae iniuriae aut ad deflendae solacium venerunt.
[9]
et ab Eumene rege legatio cum fratre eius Athenaeo venit ad querendum, simul quod non deducerentur ex Thracia praesidia, simul quod in Bithyniam Prusiae bellum adversus Eumenem gerenti auxilia missa forent.
1 a. Ch. 183.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

