Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
49.
eventus memorabilis est, quod, cum bello superiores essent,
Achaei, Philopoemen praetor eorum capitur, ad praeoccupandam Coronen, quam hostes petebant, inita valle
iniqua cum equitibus paucis oppressus.
[2]
ipsum potuisse effugere Thracum Cretensiumque auxilio tradunt:
sed pudor relinquendi equites, nobilissimos gentis, ab
ipso nuper lectos, tenuit.
[3]
quibus dum locum ad evadendas angustias cogendo ipse agmen praebet, sustinens
impetus hostium, prolapso equo et suo ipse casu et
onere equi super eum ruentis haud multum afuit, quin
exalimaretur,
[4]
septuaginta annos iam natus et diutino
morbo, ex quo tum primum reficiebatur, viribus admodum attenuatis.
[5]
iacentem hostes superfusi oppresserunt; cognitumque primum a verecundia memoriaque meritorum haud secus quam ducem suum attollunt
reficiuntque et ex valle devia in viam portant, vix
sibimet ipsi prae necopinato gaudio credentes;
[6]
pars
nuntios Messenen praemittunt debellatum esse, Philopoemenem captum adduci.
[7]
primum adeo incredibilis
visa res, ut non pro vano modo sed vix pro sano
nuntius audiretur. deinde ut super alium alius idem
omnes adfirmantes veniebant, tandem facta fides;
[8]
et priusquam appropinquare urbi satis scirent, ad spectaculum
omnes simul liberi ac servi, pueri quoque cum feminis,
effunduntur. itaque clauserat portam turba, dum pro
se quisque, nisi ipse oculis suis credidisset, vix pro
[p. 50]
comperta tantam rem habiturus videtur.
[9]
aegre submoventes obvios intrare portam, qui adducebant Philopoemenem, potuerunt. aeque conferta turba iter reliquum clauserat;
[10]
et cum pars maxima exclusa a spectaculo esset, theatrum repente, quod propinquum viae
erat, compleverunt, et, ut eo adduceretur in conspectum
populi, una voce omnes exposcebant.
[11]
magistratus et
principes veriti, ne quem motum misericordia praesentis tanti viri faceret, cum alios verecundia pristinae
maiestatis collatae praesenti fortunae, alios recordatio
ingentium meritorum motura esset, procul in conspectu
eum statuerunt,
[12]
deinde raptim ex oculis hominum abstraxerunt, dicente praetore Dinocrate esse, quae pertinentia ad summam belli percunctari eum magistratus
vellent. inde abducto eo in curiam et senatu vocato
consultari coeptum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

