Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
43.
Valerius
Antias, ut qui nec orationem Catonis legisset et fabulae
tantum sine auctore editae credidisset, aliud argumentum, simile tamen et libidine et crudelitate peragit.
Placentiae famosam mulierem,
[2]
cuius amore deperiret,
in convivium arcessitam scribit. ibi iactantem sese
scorto inter cetera rettulisse, quam acriter quaestiones
exercuisset, et quam multos capitis damnatos in vinculis haberet, quos securi percussurus esset.
[3]
tum illam
infra eum accubantem negasse umquam vidisse quemquam securi ferientem, et pervelle id videre. hic indulgentem amatorem unum ex illis miseris attrahi
iussum securi percussisse.
[4]
facinus, sive eo modo, quo
[p. 45]
censor ohiecit, sive, ut Valerius tradit, commissum est,
saevum atque atrox: inter pocula atque epulas, ubi
libare diis dapes, ubi bene precari mos esset, ad
spectaculum scorti procacis, in sinu consulis recubantis, mactatam humanam victimam esse et cruore mensam respersam!
[5]
in extrema oratione Catonis condicio
Quinctio fertur, ut si id factum negaret ceteraque,
quae obiecisset, sponsione defenderet sese: sin fateretur,
ignominiane sua quemquam doliturum censeret, cum
ipse vino et venere amens sanguine hominis in convivio lusisset?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

