Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
5.
his praeparatis advocatoque consilio et dicere
[p. 538]
exploratoribus iussis, quae conperta adferrent, Masinissaque, cui omnia hostium nota erant, postremo
ipse, quid pararet in proximam noctem, proponit;
tribunis edicit,
[2]
ut, ubi praetorio dimisso signa concinuissent, extemplo educerent castris legiones.
[3]
ita ut
imperaverat signa sub occasum solis efferri sunt
coepta. ad primam ferme vigiliam agmen explicaverunt; media nocte—septem enim milia itineris erant
— modico gradu ad castra hostium perventum est.
[4]
ibi Scipio partem copiarum Laelio Masinissamque ac
Numidas adtribuit et castra Syphacis invadere ignesque conicere iubet.
[5]
singulos deinde separatim Laelium
ac Masinissam deductos obtestatur, ut, quantum nox
providentiae adimat, tantum diligentia expleant curaque; se Hasdrubalem Punicaque castra adgressurum;
ceterum non ante coepturum,
[6]
quam ignem in regiis
castris conspexisset.
[7]
neque ea res morata diu est;
nam ut proximis casis iniectus ignis haesit, extemplo
proxima quaeque et deinceps continua amplexus totis
se passim dissipavit castris.
[8]
et trepidatio quidem,
quantam necesse erat in nocturno effuso tam late incendio, orta est; ceterum fortuitum, non hostilem ac
bellicum ignem rati esse, sine armis ad restinguendum incendium effusi in armatos incidere hostes,
[9]
maxime Numidas ab Masinissa notitia regiorum castrorum ad exitus itinerum idoneis locis dispositos.
multos in ipsis cubilibus semisomnos hausit flamma;
[10]
multi in praecipiti fuga ruentes super alios alii in
angustiis portarum obtriti sunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

