Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
45.
pace terra marique parta, exercitu in naves inposito, in Siciliam Lilybaeum traiecit.
[2]
inde magna
parte militum navibus missa ipse per laetam pace
[p. 585]
non minus quam victoria Italiam, effusis non urbibus
modo ad habendos honores, sed agrestium etiam turba
obsidente vias, Romam pervenit triumphoque omnium
clarissimo urbem est invectus.
[3]
argenti tulit in aerarium
pondo centum triginta tria milia. militibus ex praeda
quadringenos aeris divisit.
[4]
morte subtractus spectaculo
magis hominum quam triumphantis gloriae Syphax
est, Tiburi haud ita multo ante mortuus, quo ab Alba
traductus fuerat. conspecta tamen mors eius fuit, quia
publico funere est elatus.
[5]
hunc regem in triumpho
ductum Polybius, haudquaquam spernendus auctor,
tradit. secutus Scipionem triumphantem est pilleo capiti inposito Q. Terentius Culleo, omnique deinde vita,
ut dignum erat, libertatis auctorem coluit.
[6]
Africani
cognomen militaris prius favor an popularis aura celebraverit an, sicuti Felicis Syllae Magnique Pompei
patrum memoria, coeptum ab adsentatione familiari
sit, parum compertum habeo.
[7]
primus certe hic imperator nomine victae ab se gentis est nobilitatus;
exemplo deinde huius nequaquam victoria pares insignes imaginum titulos claraque cognomina familiarum
asciverunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

