Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6.
ita, quod unum vinculum cum Romanis societatis erat, Thrasone sublato e medio extemplo haud
dubie ad defectionem res spectabat;
[2]
legatique ad Hannibalem missi ac remissi ab eo cum Hannibale nobili
adulescente Hippocrates et Epicydes, nati Carthagine,
sed oriundi ab Syracusis exule avo, Poeni ipsi materno
genere.
[3]
per hos iuncta societas Hannibali ac Syracusano tyranno; nec invito Hannibale apud tyrannum
manserunt.
[4]
Appius Claudius praetor, cuius Sicilia provincia erat, ubi ea accepit, extemplo legatos ad Hieronymum misit. qui cum sese ad renovandam societatem,
quae cum avo fuisset, venisse dicerent, per ludibrium
auditi dimissique sunt ab quaerente per iocum Hieronymo, quae fortuna eis pugnae ad Cannas fuisset;
vix credibilia enim legatos Hannibalis narrare;
[5]
velle,
quid veri sit, scire, ut ex eo, utram spem sequatur,
consilium capiat.
[6]
Romani, cum serio legationes audire
coepisset, redituros se ad eum dicentes esse, monito
magis eo quam rogato, ne fidem temere mutaret, proficiscuntur.
[7]
Hieronymus legatos Carthaginem misit ad
foedus ex societate cum Hannibale pacta faciendum.
convenit, ut, cum Romanos Sicilia expulissent—id
[p. 188]
autem brevi fore, si naves atque exercitum misissent—,
Himera amnis, qui ferme dividit insulam, finis regni
Syracusani ac Punici imperii esset.
[8]
aliam deinde inflatus adsentationibus eorum, qui eum non Hieronis
tantum sed Pyrrhi etiam regis, materni avi, iubebant
meminisse, legationem misit, qua aecum censebat Sicilia sibi omni cedi, Italiae imperium proprium quaeri
Carthaginiensi populo.
[9]
hanc levitatem ac iactationem
animi neque mirabantur in iuvene furioso neque arguebant, dummodo averterent eum ab Romanis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

