Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4.
in Sicilia Romanis omnia mutaverat mors
Hieronis regnumque ad Hieronymum nepotem eius
translatum, puerum vixdum libertatem, nedum dominationem modice laturum.
[2]
eam aetatem, id ingenium
tutores atque amici ad praecipitandum in omnia vitia
acceperunt. quae ita futura cernens Hiero ultima senecta voluisse dicitur liberas Syracusas relinquere, ne
sub dominatu puerili per ludibrium bonis artibus partum firmatumque interiret regnum.
[3]
huic consilio eius
summa ope obstitere filiae, nomen regium penes puerum
futurum ratae, regimen rerum omnium penes se virosque suos Adranodorum et Zoippum, qui Syracusanorum
primi relinquebantur.
[4]
non facile erat nonagesimum
iam agenti annum, circumsesso dies noctesque muliebribus blanditiis, liberare animum et convertere ad
publicam a privata curam.
[5]
itaque tutores modo quindecim puero relinquit, quos precatus est moriens, ut
fidem erga populum Romanum quinquaginta annos ab
se cultam inviolatam servarent iuvenemque suis potissimum vestigiis insistere vellent et disciplinae, in qua
eductus esset.
[6]
haec mandata. cum expirasset, tutores
testamento prolato pueroque in contionem producto —
erat autem quindecim tum ferme annorum—
[7]
paucis,
[p. 186]
qui per contionem ad excitandos clamores dispositi
erant, adprobantibus testamentum, ceteris velut patre
amisso in orba civitate omnia timentibus munus suscipiunt. funus fit regium,
[8]
magis amore civium et caritate quam cura suorum celebre.
[9]
brevi deinde ceteros
tutores summovet Adranodorus, iuvenem iam esse dictitans Hieronymum ac regni potentem; deponendoque
tutelam ipse, quae cum pluribus communis erat, in se
unum omnium vires convertit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

