Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14.
ceterum haec, ut in secundis rebus, segniter
otioseque gesta; Romanos praeter insitam industriam
animis fortuna etiam cunctari prohibebat. nam nec
consul ulli rei,
[2]
quae per eum agenda esset, deerat, et
dictator M. Iunius Pera rebus divinis perfectis latoque,
ut solet, ad populum, ut equum escendere liceret,
praeter duas urbanas legiones, quae principio anni a
consulibus conscriptae fuerant, et servorum dilectum
cohortesque ex agro Piceno et Gallico collectas ad
ultimum prope desperatae rei publicae auxilium,
[3]
cum
honesta utilibus cedunt, descendit edixitque, qui capitalem fraudem ausi quique pecuniae iudicati in vinculis essent, qui eorum apud se milites fierent, eos
noxa pecuniaque sese exsolvi iussurum.
[4]
ea sex milia
hominum Gallicis spoliis, quae triumpho C. Flamini
tralata erant, armavit, itaque cum viginti quinque milibus armatorum ab urbe proficiscitur.
[5]
Hannibal Capua recepta cum iterum Neapolitanorum
[p. 140]
animos partim spe partim metu nequiquam temptasset,
[6]
in agrum Nolanum exercitum traducit, ut non
hostiliter statim, quia non desperabat voluntariam deditionem, ita, si morarentur spem, nihil eorum, quae pati
aut timere possent, praetermissurus.
[7]
senatus, ac maxime
primores eius, in societate Romana cum fide perstare;
plebs novarum, ut solet, rerum atque Hannibalis tota
esse metumque agrorum populationis et patienda in
obsidione multa gravia indignaque proponere animo.
neque auctores defectionis deerant.
[8]
itaque ubi senatum
metus cepit, si propalam tenderent, resisti multitudini
concitatae non posse, obsecundando dilationem mali
inveniunt.
[9]
placere enim sibi defectionem ad Hannibalem simulant; quibus autem condicionibus in foedus
amicitiamque novam transeant, parum constare.
[10]
ita
spatio sumpto legatos propere ad praetorem Romanum
Marcellum Claudium, qui Casilini cum exercitu erat,
mittunt docentque, quanto in discrimine sit Nolana res:
agrum Hannibalis esse et Poenorum, urbem extemplo
futuram, ni subveniatur;
[11]
concedendo plebei senatum,
ubi velint, defecturos se, ne deficere praefestinarent,
effecisse.
[12]
Marcellus conlaudatis Nolanis eadem simulatione extrahi rem in suum adventum iussit, interim
celari, quae secum acta essent, spemque omnem auxilii
Romani.
[13]
ipse a Casilino Caiatiam petit atque inde
Volturno amni traiecto per agrum Saticulanum Trebianumque super Suessulam per montis Nolam pervenit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

