Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10.
postero die senatus frequens datus Hannibali.
ubi prima eius oratio perblanda ac benigna fuit, qua
gratias egit Campanis, quod amicitiam suam Romanae
societati praeposuissent,
[2]
et inter cetera magnifica promissa pollicitus brevi caput Italiae omni Capuam fore
iuraque inde cum ceteris populis Romanum etiam petiturum.
[p. 135]
[3]
unum esse exsortem Punicae amicitiae foederisque secum facti, quem neque esse Campanum neque
dici debere, Magium Decium; eum postulare, ut sibi
dedatur ac se praesente de eo referatur senatusque
consultum fiat.
[4]
omnes in eam sententiam ierunt,
quamquam magnae parti et vir indignus esse ea calamitate et haud parvo initio minui videbatur ius libertatis.
[5]
egressus curia in templo magistratuum consedit
conprehendique Decium Magium atque ante pedes destitutum causam dicere iussit.
[6]
qui cum manente ferocia
animi negaret lege foederis id cogi posse, tum iniectae
catenae, ducique ante lictorem in castra est iussus.
[7]
quoad capite aperto est ductus contionabundus incessit
ad circumfusam undique multitudinem vociferans: 'habetis libertatem, Campani, quam petistis; foro medio, luce
clara, videntibus vobis nulli Campanorum secundus
vinctus ad mortem rapior.
[8]
quid violentius capta Capua
fieret? ite obviam Hannibali, exornate urbem diemque adventus eius consecrate, ut hunc triumphum de
cive vestro spectetis.'
[9]
haec vociferante cum moveri
volgus videretur, obvolutum caput est, ociusque rapi
extra portam iussus.
[10]
ita in castra perducitur; extemploque inpositus in navem et Carthaginem missus, ne
motu aliquo Capuae ex indignitate rei orto senatum
quoque paeniteret dediti principis et, legatione missa
ad repetendum eum, aut negando rem, quam primam
peterent, offendendi sibi novi socii, aut tribuendo habendus Capuae esset seditionis ac turbarum auctor.
[11]
navem
Cyrenas detulit tempestas, quae tum in dicione regum
erant. ibi cum Magius ad statuam Ptolomaei regis
confugisset, deportatus a custodibus Alexandream ad
Ptolomaeum,
[12]
cum eum docuisset contra ius foederis
vinctum se ab Hannibale esse, vinclis liberatur, permissumque, ut rediret, seu Romam seu Capuam mallet.
nec Magius Capuam sibi tutam dicere
[13]
et Romam eo
tempore, quo inter Romanos Campanosque bellum sit,
transfugae magis quam hospitis fore domicilium; nusquam
[p. 136]
malle quam in regno eius vivere, quem vindicem
atque auctorem habeat libertatis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

