Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
53.
at enim apparet quidem pollui omnia nec
ullis piaculis expiari posse, sed res ipsa cogit vastam
incendiis ruinisque relinquere urbem et ad integra
omnia Veios migrare nec hic aedificando inopem plebem
vexare.
[2]
hanc autem iactari magis causam quam veram
esse, ut ego non dicam, apparere vobis, Quirites, puto,
qui meministis ante Gallorum adventum salvis tectis
publicis privatisque, stante incolumi urbe hanc eandem
rem actam esse, ut Veios transmigraremus.
[3]
et videte,
quantum inter meam sententiam vestramque intersit,
tribuni. vos, etiamsi tunc faciendum non fuerit, nunc
utique faciendum putatis; ego contra—nec id mirati
sitis, priusquam, quale sit, audieritis—, etiamsi tum
migrandum fuisset incolumi tota urbe, nunc has ruinas
relinquendas non censerem.
[4]
quippe tum causa nobis
in urbem captam migrandi victoria esset, gloriosa
nobis ac posteris nostris; nunc haec migratio nobis
misera ac turpis, Gallis gloriosa est.
[5]
non enim reliquisse victores, sed amisisse victi patriam videbimur:
hoc ad Aliam fuga, hoc capta urbs, hoc circumsessum
Capitolium necessitatis inposuisse, ut desereremus penatis
nostros exiliumque ac fugam nobis ex eo loco conscisceremus, quem tueri non possemus. et Galli evertere potuerunt Romam, Romani restituere non uidebuntur potuisse?
[6]
quid restat, nisi ut, si iam novis
copiis veniant—constat enim vix credibilem multitudinem esse—et habitare in capta ab se, deserta
a vobis hac urbe velint, sinatis?
[7]
quid? si non Galli
hoc, sed veteres hostes vestri, Aequi Volscive, faciant,
ut commigrent Romam, velitisne illos Romanos, vos
Veientes esse? an malitis hanc solitudinem vestram
quam urbem hostium esse? non equidem video, quid
magis nefas sit. haec scelera, quia piget aedificare,
haec dedecora pati parati estis? si tota urbe nullum
melius ampliusve tectum fieri possit,
[8]
quam casa illa
[p. 343]
conditoris est nostri, non in casis ritu pastorum agrestiumque habitare est satius inter sacra penatesque
nostros quam exulatum publice ire?
[9]
maiores nostri,
convenae pastoresque, cum in his locis nihil praeter
silvas paludesque esset, novam urbem tam brevi aedificarunt; nos Capitolio atque arce incolumi, stantibus
templis deorum aedificare incensa piget? et quod singuli facturi fuimus, si aedes nostrae deflagrassent, hoc
in publico incendio universi recusamus facere?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

