Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
43.
Galli quoque per aliquot dies in tecta modo
[p. 331]
urbis nequiquam bello gesto cum inter incendia ac
ruinas captae urbis nihil superesse praeter armatos
hostes viderent nequaquam tot cladibus territos nec
flexuros ad deditionem animos ni vis adhiberetur, experiri ultima et impetum facere in arcem statuunt.
[2]
prima luce signo dato multitudo omnis in foro instruitur; inde clamore sublato ac testudine facta subeunt. adversus quos Romani nihil temere nec trepide;
ad omnis aditus stationibus firmatis, qua signa ferri
videbant, ea robore virorum opposito scandere hostem
sinunt, quo successerit magis in arduum, eo pelli posse
per proclive facilius rati.
[3]
medio fere clivo restitere
atque inde ex loco superiore, qui prope sua sponte in
hostem inferebat, impetu facto strage ac ruina fudere
Gallos, ut numquam postea nec pars nec universi
temptaverint tale pugnae genus.
[4]
omissa itaque spe
per vim atque arma subeundi obsidionem parant, cuius
ad id tempus inmemores et quod in urbe fuerat frumentum incendiis urbis absumpserant, et ex agris per
eos ipsos dies raptum omne Veios erat.
[5]
igitur exercitu
diviso partim per finitimos populos praedari placuit, partim obsidere arcem, ut obsidentibus frumentum
populatores agrorum praeberent.
[6]
proficiscentes Gallos ab urbe ad Romanam experiendam virtutem fortuna ipsa Ardeam, ubi Camillus
exulabat, duxit;
[7]
qui maestior ibi fortuna publica quam
sua cum dis hominibusque accusandis senesceret, indignando mirandoque, ubi illi viri essent, qui secum
Veios Faleriosque cepissent, qui alia bella fortius
semper quam felicius gessissent,
[8]
repente audit Gallorum
exercitum adventare atque ideo pavidos Ardeates
consultare. nec secus quam divino spiritu tactus cum
se in mediam contionem intulisset abstinere suetus
ante talibus conciliis,
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

