Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16. dilucere res magis patribus atque consulibus.
praeter ea tamen, quae denuntiabantur, ne Veientium
neu Sabinorum id consilium esset timere et,
[2]
cum tantum in urbe hostium esset, mox Sabinae Etruscaeque
legiones ex conposito adessent, tum aeterni hostes
Volsci et Aequi non ad populandos, ut ante, fines, sed
ad urbem ut ex parte captam venirent.
[3]
multi et varii
timores; inter ceteros eminebat terror servilis, ne suus
cuique domi hostis esset, cui nec credere nec non credendo, ne infestior fieret, fidem abrogare satis erat tutum;
[4]
vixque concordia sisti videbatur posse. tantum
superantibus aliis ac mergentibus malis nemo tribunos
aut plebem timebat; mansuetum id malum et per aliorum quietem malorum semper exoriens tum quiescere
peregrino terrore sopitum videbatur.
[5]
at id prope unum
maxime inclinatis rebus incubuit. tantus enim tribunos furor tenuit, ut non bellum, sed vanam imaginem
belli ad avertendos ab legis cura plebis animos Capitolium insedisse contenderent, patriciorum hospites
clientesque; si perlata lege frustra tumultuatos esse
se sentiant, maiore quam venerint silentio abituros.
[6]
concilium inde legi perferendae habere avocato populo
ab armis. senatum interim consules habent alio se
[p. 156]
maiore ab tribunis metu ostendente, quam quem nocturnus hostis intulerat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

