Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12. iam aderat iudicio dies apparebatque vulgo homines in damnatione Caesonis libertatem agi credere.
tum demum coactus cum multa indignitate prensabat
singulos. sequebantur necessarii, principes civitatis.
T. Quinctius Capitolinus,
[2]
qui ter consul fuerat, cum
[p. 152]
multa referret sua familiaeque decora,
[3]
adfirmabat neque in Quinctia gente neque in civitate Romana tantam
indolem tam maturae virtutis umquam extitisse; suum
primum militem fuisse, se saepe vidente pugnasse in
hostem;
[4]
Sp. Furius: missum ab Quinctio Capitolino
sibi eum in dubiis suis rebus venisse subsidio; neminem unum esse, cuius magis opera putet rem restitutam.
[5]
L. Lucretius, consul anni prioris, recenti gloria
nitens, suas laudes participare cum Caesone, memorare
pugnas, referre egregia facinora nunc in expeditionibus,
nunc in acie, suadere et monere, iuvenem egregium,
instructum naturae fortunaeque omnibus bonis,
[6]
maximum momentum rerum eius civitatis, in quamcumque
venisset, suum quam alienum mallent civem esse.
[7]
quod
offendat in eo, fervorem et audaciam, aetatem cottidie
magis auferre; quod desideretur, consilium, id in dies
crescere. senescentibus vitiis, maturescente virtute sinerent tantum virum senem in civitate fieri.
[8]
pater
inter hos L. Quinctius, cui Cincinnato cognomen erat,
non iterando laudes, ne cumularet invidiam, sed veniam
errori atque adulescentiae petendo, sibi, qui non dicto,
non facto quemquam offendisset, ut condonarent filium
orabat.
[9]
sed alii aversabantur preces aut verecundia
aut metu; alii se suosque mulcatos querentes atroci
responso iudicium suum praeferebant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

