Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
25. consules ab Sora profecti in agros atque urbes Ausonum bellum intulerunt.
[2]
[p. 9045]mota namque omnia aduentu Samnitium cum apud Lautulas dimicatum est fuerant, coniurationesque circa Campaniam passim factae nec Capua ipsa crimine caruit;
[3]
quin Romam quoque et ad principum quosdam inquirendo uentum est. ceterum Ausonum gens proditione urbium sicut Sora in potestatem uenit.
[4]
Ausona et Minturnae et Uescia urbes erant, ex quibus principes iuuentutis duodecim numero in proditionem urbium suarum coniurati ad consules ueniunt.
[5]
docent suos iam pridem exoptantes Samnitium aduentum, simul ad Lautulas pugnatum audierint, pro uictis Romanos habuisse, iuuentute, armis Samnitem iuuisse;
[6]
fugatis inde Samnitibus incerta pace agere nec claudentes portas Romanis, ne arcessant bellum, et obstinatos claudere si exercitus admoueatur; in ea fluctuatione animorum opprimi incautos posse.
[7]
his auctoribus mota propius castra missique eodem tempore circa tria oppida milites, partim armati qui occulti propinqua moenibus insiderent loca, partim togati tectis ueste gladiis qui sub lucem apertis portis urbes ingrederentur.
[8]
ab his simul custodes trucidari coepti, simul datum signum armatis ut ex insidiis concurrerent. ita portae occupatae triaque oppida eadem hora eodemque consilio capta;
[9]
sed quia absentibus ducibus impetus est factus, nullus modus caedibus fuit deletaque Ausonum gens uix certo defectionis crimine perinde ac si interneciuo bello certasset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

