Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11. tum Pontius 'nec ego istam deditionem accipiam' inquit, 'nec Samnites ratam habebunt.
[2]
quin tu, Sp. Postumi, si deos esse censes, aut omnia inrita facis aut pacto stas? Samniti populo omnes quos in potestate habuit aut pro iis pax debetur.
[3]
sed quid ego te appello, qui te captum uictori cum qua potes fide restituis? populum Romanum appello; quem si sponsionis ad Furculas Caudinas factae paenitet, restituat legiones intra saltum quo saeptae fuerunt.
[4]
nemo quemquam deceperit; omnia pro infecto sint; recipiant arma quae per pactionem tradiderunt; redeant in castra sua; quidquid pridie habuerunt quam in conloquium est uentum habeant; tum bellum et fortia consilia placeant, tum sponsio et pax repudietur.
[5]
ea fortuna, iis locis quae ante pacis mentionem habuimus geramus bellum; nec populus Romanus consulum sponsionem nec nos fidem populi Romani accusemus.
[6]
nunquamne causa defiet cur uicti pacto non stetis? obsides Porsinnae dedistis; furto eos subduxistis. auro ciuitatem a Gallis redemistis; inter accipiendum aurum caesi sunt.
[7]
[p. 9020]pacem nobiscum pepigistis ut legiones uobis captas restitueremus; eam pacem inritam facitis. et semper aliquam fraudi speciem iuris imponitis.
[8]
non probat populus Romanus ignominiosa pace legiones seruatas? pacem sibi habeat, legiones captas uictori restituat; hoc fide, hoc foederibus, hoc fetialibus caerimoniis dignum erat.
[9]
ut quidem tu quod petisti per pactionem habeas, tot ciues incolumes, ego pacem quam hos tibi remittendo pactus sum non habeam, hoc tu, A. Corneli, hoc uos, fetiales, iuris gentibus dicitis?
[10]
ego uero istos quos dedi simulatis nec accipio nec dedi arbitror, nec moror quo minus in ciuitatem †oblactam† sponsione commissa iratis omnibus dis, quorum eluditur numen, redeant.
[11]
gerite bellum, quando Sp. Postumius modo legatum [fetialem] genu perculit. ita di credent Samnitem ciuem Postumium, non ciuem Romanum esse et a Samnite legatum Romanum uiolatum; eo uobis iustum in nos factum esse bellum.
[12]
haec ludibria religionum non pudere in lucem proferre et uix pueris dignas ambages senes ac consulares fallendae fidei exquirere.
[13]
i, lictor, deme uincla Romanis; moratus sit nemo quo minus ubi uisum fuerit abeant.' et illi quidem, forsitan et publica, sua certe liberata fide ab Caudio in castra Romana inuiolati redierunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

