previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

42. tum de legatis Philippi et Carthaginiensium actum. priores Macedonas introduci placuit; [2] [p. 30079]quorum uaria oratio fuit. partim purgantium quae questi erant missi ad regem ab Roma legati de populatione sociorum, partim ultro accusantium quidem et socios populi Romani sed multo infestius M. Aurelium, [3] quem ex tribus ad se missis legatis dilectu habito substitisse et se bello lacessisse contra foedus et saepe cum praefectis suis signis conlatis pugnasse, [4] <partim> postulantium ut Macedones duxque eorum Sopater, qui apud Hannibalem mercede militassent, tum capti in uinclis essent, sibi restituerentur. [5] aduersus ea M. Furius, missus ad id ipsum ab Aurelio ex Macedonia, disseruit Aurelium relictum ne socii populi Romani fessi populationibus ui atque iniuria ad regem deficerent; finibus sociorum non excessisse; [6] dedisse operam ne impune in agros eorum populatores transcenderent. Sopatrum ex purpuratis et propinquis regis esse; eum cum quattuor milibus Macedonum et pecunia missum nuper in Africam esse Hannibali et Carthaginiensibus auxilio. [7] de his rebus interrogati Macedones cum perplexe responderent, neq<uaquam> ipsi mite responsum tulerunt: bellum quaerere regem et si pergat propediem inuenturum; [8] [p. 30080]dupliciter ab eo foedus uiolatum et quod sociis populi Romani iniurias fecerit ac bello armisque lacessiuerit, et quod hostes auxiliis et pecunia iuuerit. [9] et P. Scipionem recte atque ordine fecisse uideri et facere quod eos qui arma contra populum Romanum ferentes capti sint hostium numero in uinclis habeat, [10] et M. Aurelium e re publica facere gratumque id senatui esse quod socios populi Romani, quando iure foederis non possit, armis tueatur. [11] cum hoc tam tristi responso dimissis Macedonibus, legati Carthaginienses uocati. quorum aetatibus dignitatibusque conspectisnam longe primi ciuitatis eranttum pro se quisque dicere uere de pace agi. [12] insignis tamen inter ceteros Hasdrubal eratHaedum populares cognomine appellabant—, pacis semper auctor aduersusque factioni Barcinae. [13] eo tum plus illi auctoritatis fuit belli culpam in paucorum cupiditatem ab re publica transferenti. [14] qui cum uaria oratione usus esset, nunc purgando crimina, nunc quaedam fatendo ne impudenter certa negantibus difficilior uenia esset, nunc monendo etiam patres conscriptos ut [15] rebus secundis modeste ac moderate uterentursi se atque Hannonem audissent Carthaginienses et tempore uti uoluissent, daturos fuisse pacis condiciones quas tunc peterent; raro simul hominibus bonam fortunam bonamque mentem dari; [16] [p. 30081]populum Romanum eo inuictum esse quod in secundis rebus sapere et consulere meminerit; et hercule mirandum fuisse si aliter faceret; [17] ex insolentia quibus noua bona fortuna sit impotentes laetitiae insanire: populo Romano usitata ac prope iam obsoleta ex uictoria gaudia esse ac plus paene parcendo uictis quam uincendo imperium auxisse — [18] ceterorum miserabilior oratio fuit, commemorantium ex quantis opibus quo reccidissent Carthaginiensium res: nihil iis qui modo orbem prope terrarum obtinuerint armis superesse praeter Carthaginis moenia; [19] his inclusos, non terra non mari quicquam sui iuris cernere; urbem quoque ipsam ac penates ita habituros si non in ea quoque, quo nihil ulterius sit, saeuire populus Romanus uelit. [20] cum flecti misericordia patres appareret, senatorum unum infestum perfidiae Carthaginiensium succlamasse ferunt per quos deos foedus icturi essent cum eos per quos ante ictum esset fefellissent. 'per eosdem', [21] inquit Hasdrubal 'quoniam tam infesti sunt foedera uiolantibus.'

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (23 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: