Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22.
orationem eandem ferme quam apud Scipionem habuerunt, culpam omnem belli a publico consilio in Hannibalem uertentes:
[2]
[p. 30040]eum iniussu senatus non Alpes modo sed Hiberum quoque transgressum, nec Romanis solum sed ante etiam Saguntinis priuato consilio bellum intulisse;
[3]
senatui ac populo Carthaginiensi, si quis uere aestimet, foedus ad eam diem inuiolatum esse cum Romanis;
[4]
itaque nihil aliud sibi mandatum esse uti peterent quam ut in ea pace quae postremo cum C. Lutatio facta esset manere liceret.
[5]
cum more tradito [a] patribus potestatem interrogandi, si quis quid uellet, legatos praetor fecisset, senioresque qui foederibus interfuerant alia alii interrogarent, nec meminisse se per aetatem—etenim omnes ferme iuuenes erant—
[6]
dicerent legati, conclamatum ex omni parte curiae est Punica fraude electos qui ueterem pacem repeterent cuius ipsi non meminissent.

