Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
26.
[p. 29054] multae classes Romanae e Sicilia atque ipso illo portu profectae erant; ceterum non eo bello solum—nec id mirum; praedatum enim tantummodo pleraeque classes ierant—sed ne priore quidem ulla profectio tanti spectaculi fuit;
[2]
quamquam, si magnitudine classis aestimares, et bini consules cum binis exercitibus ante traiecerant et prope totidem rostratae in illis classibus fuerant quot onerariis Scipio tum traiciebat;
[3]
nam praeter quadraginta longas naues quadringentis ferme onerariis exercitum trauexit.
[4]
sed et bellum bello secundum priore ut atrocius Romanis uideretur, cum quod in Italia bellabatur tum ingentes strages tot exercituum simul caesis ducibus effecerant,
[5]
et Scipio dux partim factis fortibus partim suapte fortuna quadam †ingenti† ad incrementa gloriae celebratus conuerterat animos,
[6]
simul et mens ipsa traiciendi, nulli ante eo bello duci temptata, quod ad Hannibalem detrahendum ex Italia transferendumque et finiendum in Africa bellum se transire uolgauerat.
[7]
[p. 29055] concurrerat ad spectaculum in portum omnis turba non habitantium modo Lilybaei sed legationum omnium ex Sicilia quae et ad prosequendum Scipionem officii causa conuenerant et praetorem prouinciae M. Pomponium secutae fuerant;
[8]
ad hoc legiones quae in Sicilia relinquebantur ad prosequendos commilitones processerant; nec classis modo prospectantibus e terra, sed terra etiam omnis circa referta turba spectaculo nauigantibus erat.

