previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. iam comitiorum appetebat tempus cum a P. Licinio consule litterae Romam allatae se exercitumque suum graui morbo adflictari, nec sisti potuisse ni eadem uis mali aut grauior etiam in hostes ingruisset; [2] itaque quoniam ipse uenire ad comitia non posset, si ita patribus uideretur, se Q. Caecilium Metellum dictatorem comitiorum causa dicturum. exercitum Q. Caecili dimitti e re publica esse; [3] [p. 29021] [nam] neque usum eius ullum in praesentia esse, cum Hannibal iam in hiberna suos receperit, et tanta incesserit in ea castra uis morbi ut nisi mature dimittantur nemo omnium superfuturus uideatur. ea consuli a patribus facienda ut e re publica fideque sua duceret permissa. [4] ciuitatem eo tempore repens religio inuaserat inuento carmine in libris Sibyllinis propter crebrius eo anno de caelo lapidatum inspectis, [5] quandoque hostis alienigena terrae Italiae bellum intulisset eum pelli Italia uincique posse si mater Idaea a Pessinunte Romam aduecta foret. [6] id carmen ab decemuiris inuentum eo magis patres mouit quod et legati qui donum Delphos portauerant referebant et sacrificantibus ipsis Pythio Apollini omnia laeta fuisse et responsum oraculo editum maiorem multo uictoriam quam cuius ex spoliis dona portarent adesse populo Romano. [7] in eiusdem spei summam conferebant P. Scipionis uelut praesagientem animum de fine belli quod depoposcisset prouinciam Africam. [8] [p. 29022]itaque quo maturius fatis ominibus oraculisque portendentis sese uictoriae compotes fierent, id cogitare atque agitare quae ratio transportandae Romam deae esset.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (27 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 63
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.18
  • Cross-references to this page (19):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: