This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Erat Crastinus evocatus in exercitu Caesaris, qui superiore anno apud eum primum pilum in legione x [2] duxerat, vir singulari virtute. hic signo dato 'sequimini me' inquit 'manipulares mei qui fuistis, et vestro imperatori, quam constituistis, operam date. unum hoc proelium superest; quo confecto et ille suam dignitatem et nos [3] nostram libertatem recuperabimus.' simul respiciens Caesarem 'faciam' inquit 'hodie, imperator, ut aut vivo [4] mihi aut mortuo gratias agas.' haec cum dixisset, primus ex dextro cornu procucurrit atque eum electi milites circiter cxx voluntarii eiusdem centuriae sunt prosecuti.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

