This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Calenus legionibus equitibusque Brundisii in naves inpositis, ut erat praeceptum a Caesare, quantam navium facultatem habebat, naves solvit, paulumque a portu progressus litteras a Caesare accepit, quibus est certior factus portus litoraque omnia classibus adversariorum teneri. [2] quo cognito se in portum recipit navesque omnes revocat. una ex his quae perseveravit neque imperio Caleni obtemperavit, quod erat sine militibus privatoque consilio administrabatur, delata Oricum [3] atque a Bibulo expugnata est. qui de servis liberisque omnibus ad inpuberes supplicium sumit et ad unum interficit. ita exiguo tempore magnoque casu totius exercitus salus constitit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

