34.
[83]
sed haec1 nescio quo modo frequenter in me congessisti
saneque in eo creber fuisti, te idcirco in ludos2 causam
conicere noluisse ne ego mea consuetudine aliquid de tensis
misericordiae causa dicerem, quod in aliis aedilibus ante
fecissem. non nihil egisti hoc loco; nam mihi eripuisti
ornamentum orationis meae. deridebor, si mentionem
tensarum fecero, cum tu id3 praedixeris; sine tensis autem
quid potero dicere? hic etiam addidisti me idcirco mea
lege exsilio ambitum sanxisse4 ut miserabiliores epilogos
possem dicere. non5 vobis videtur6 cum aliquo declamatore,
non cum laboris et fori discipulo7 disputare?
[84]
'Rhodi8 enim,'
inquit9, 'ego10 non fui'—me volt fuisse—'sed fui,' inquit—
putabam in Vaccaeis11 dicturum—'bis in Bithynia.' si locus
habet reprehensionis ansam12 aliquam, nescio cur severiorem
Nicaeam putes quam Rhodum; si spectanda causa est, et
tu13 in Bithynia summa cum dignitate fuisti et ego Rhodi
non minore. nam quod in eo me reprehendisti quod
nimium multos defenderem14, utinam et tu, qui potes, et ceteri,
qui defugiunt, vellent me labore hoc levare! sed fit vestra
diligentia, qui15 causis ponderandis omnis fere repudiatis, ut
ad nos pleraeque confluant, qui miseris et laborantibus negare
nihil16 possumus.
[85]
admonuisti17 etiam, quod in Creta fuisses,
dictum aliquod18 in petitionem tuam19 dici potuisse; me id
perdidisse. Vter igitur nostrum est cupidior dicti? egone
qui quod dici potuit non dixerim, an tu qui etiam ipse in te
dixeris? te aiebas de tuis rebus gestis nullas litteras
misisse, quod mihi meae quas ad aliquem misissem obfuissent.
quas ego mihi obfuisse non intellego, rei publicae
video prodesse potuisse.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 haec TE, Schol.: hoc cett.
2 in ludos TE: in locos ςb1k: illusos cett.
3 tu cum id T
4 exilio ambitum sanxisse Schol.: ex illo ambitu traxisse codd.
5 nonne Hirschfelder
6 videtur TEg: videor cett.
7 discipulo TE: om. cett.
8 Rhodi hodie TE
10 ego TE, Schol.: om. cett.
11 Vaccaeis Nicaeis b2c1
12 ansam causam b1k, ed. V
14 defenderem T, Schol.: defenderim cett.
15 qui TE: qui in cett.
16 negare nihil TE: nihil negare cett.
17 admonefecisti Schol.
18 aliquod TE, Schol.: aliquid cett.
19 petitionem tuam TE: petitione tum Schol.: petitione tua cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

